Celestinus papa, qui Clementi successerat, unxit et imperiali
dyademate coronavit. Et tunc imperator apostolico dedit Tusculanum,
et apostolicus Romanis. Romani vero civitatem destruxerunt
et arcem, Tusculanos excecantes et aliás deformiter mutilantes.
Indeque imperator cum augusta nomine Constantia, filia
condam Rogerii Siculi regis et sorore Guillielmi regis, in Apuliam
descendit, ut regnum, quod sibi iure successorio, fratre <uxoris>
defuncto, debebatur, obtineret. Sed Tancredus iam substitutus
apud Panormum fuerat coronatus. Cum itaque Salernum adierit
imperatrix, eam Salernitani cives nequiter capientes Messanam
ad Tancredum regem miserunt; qui eam in Panormitano palatio
honestate augusta dignissima conservavit. Imperator vero Neapolim
cum obsederit, pene suis omnibus pestilenti morte peremptis,
spe sua propositove cassatus est. Eodem anno fuit infortunium
quod «malamorth» a Cremonensibus appellatur, eo quod apud
Civitatem, Pergamensium castrum, contra Brixienses cum Pergamensibus
congregati, divino iuditio in se ruentes aut in flumine
Olei precipitantes, multi quidem capti, multique mortui sunt.
Sed captos rediens de Apulia imperator e carcere liberavit, et
eisdem Cremonensibus Cremam concessit et privilegio confirmavit.
Ad hec in Alamanniam rediit. Cui Tancredus augustam
remisit.
In millesimo CXCII et tempore imperatoris Henrici tante
pluvie cum tonitruis et fulminibus et tempestatibus facte sunt,
quantas nulla memorat hominum antiquitas. Lapides vero ad
quantitatem ovorum quadranguli cum pluvia de celo cadentes,
arbores et vineas et segetes destruxerunt et multos homines occiderunt.
Corvi quoque et quam plures aves per aera in hac tempestate
volantes visi sunt carbones vivos in rostro portare et
domos incendere. Circa Romanam Ecclesiam semper tyrannidem
Henricus exercuit. Et ideo eo mortuo Innocentius tercius, ne frater
eius Phylippus promoveretur, se opposuit et Octoni filio ducis
Saxonie adhesit et eum Aquisgrani in regem Alamannie coronari
fecit.
|
|