19. AMBROS.  Iterum dico . Semper proponit quod  
postea multis prosequatur. 
20. LANFR.  Iterum dico . Superius dixit:  Utinam  
 sustineretis modicum quid insipientiae meae!  scilicet  
commendationem sui quae indiscrete facta insipientia  
dicitur. Iterum dicit, ne quis putet eum insipientem,  
cum hoc non pro se, sed ad illorum aedificationem  
faciat; alioquin si volunt, putent, dum ipse  
glorietur, tamen ad aedificationem. 
21.  Iterum dico . Item, inquit, et saepe narro vitia  
illorum, ne quis audiens me redarguere illos, putet  
insipientem. 
22.  Alioquin velut . Concessio adversae partis,  
quae tunc competenter fit, quando concedenti non  
est nocitura. 
23. AMBROS.  Ut ego modicum . Modicum dicit, quia  
in verbis non in sensu est. 
24.  Quod loquor . Secundum Deum non loquitur,  
quia ad carnis tumorem haec pertinent; nec de inflatione  
apud Deum surgit gloria, quia apud Deum  
humilitas gloriosa est. 
25. LANFR.  In insipientia . Insipientia esset, si  
sponte gloriaretur; sed quia coactus, quasi in insipientia  
dicit. 
26.  In hac substantia , id est, in hoc genere gloriae 
quae fit secundum insipientiam. 
27.  Libenter enim . Causa cur contra fallacium  
praedicatorum gloriam velit gloriari, quia videlicet  
Corinthii libenter ferebant insipientiam illorum,  
cum quidam ipsorum in verbo Dei sapientes  
essent. 
28. AMBROS.  Si quis devorat . Contenti erant devorari 
res suas a falsis doctoribus.
  |  
  |