Zuppardus Matthaeus: Alfonseis, Liber VI

Pag 192


quanta sibi quondam sapiens vitavit Ulixes
adversa in castris, et quae post diruta Troiae
menia et extinctum multo cum sanguine bellum?
Quanta olim ornato virtutum prima Lucullo
auxilia in terris tribuit prudentia? Quanta
Actilio ad mortem redeunti? Multa Catoni
pluraque caesareis concessit amica triumphis.
E contra multis stulta insipientia mortem
perniciemque tulit: veterum decreta parentum
testantur scripto meminisse pericula tergo.
Non tu, scaeva, potes simulare haec carmina mentem
aut pectus latuisse tuum: sunt cognita quaeque
suntque animo manifesta tuo rescripta priorum
et decreta patrum veterisque annosa Ligurgi
pagina sunt tecum, pro quo dant pondera leges
criminibus maiora tuis. Quando omnia nosti,
conscia iudicii culpa peiore teneris
et seges est scelerum magis affligenda tuorum.
Non tibi sunt oneri nec te et tua pectora ledant
carmina et in tergo depicta iniuria, cum tu
captivam imperii conductis navibus urbem





155




160




165




170
Torna all'inizio