16.  Spero autem . Quasi diceret: In bono cognovistis 
nos, in principio; et in bono cognoscetis usque  
in finem. 
17. AMBROS.  Quia gloria vestra . Proficere illis [ al .,  
illos] sperat, quia gloriabantur in eo, velut in patre  
charissimo; unde et gloriam suam videri testatur in  
filios obaudientes; et tunc videri, quando prodest,  
id est, in die judicii. 
18. LANFR.  In die Domini , etc. Sancti enim in  
praesenti de sua bona conscientia gloriantur, ut in  
psalmo:  Omnis gloria ejus filiae regis ab intus . 
19.  Et hac confidentia , id est, propter hanc confidentiam, 
qua speramus per alterutrum glorificari. 
20. AMBROS.  Aut quae cogito . Qui secundum carnem 
cogitat, tunc implet [ al ., non implet] quod disponit,  
quando aut personis amplioribus defert, aut  
certe litteris [ al ., lucis], aut apparatibus vincitur.  
Spiritualis autem tunc dispositum non implet, quando  
aliquid providentius pro salute animae meditatur. 
21. LANFR. Secundum carnem, id est, more carnaliter 
viventium; qui pro terreno commodo, facile  
voluntatem suam mutant. 
22.  In illo est, et non , id est, praedicatio nostra,  
non docuit vos mentiri, et leviter mutare sententiam 
23.  Non fuit, est, et non . Quasi diceret: Praedicatio 
nostra non docuit homines mentiri, quia Magister  
noster, quem praedicamus vobis, non docuit  
nos de eadem re dicere, est, et non; id est, proferre  
mendacium. Sed  est , tantum de re quae est; et  
 non   est , similiter de re quae non est. 
24.  Quotquot enim , id est, merito Christus veritatem 
docuit, quia Deus Pater promissiones suas in  
illo etiam, id est, vere, complevit. 
25. AUGUST. ( expos. psal . LXXI, tom. VIII.)  Quotquot  
 enim . Omnes promissiones Dei illo etiam, id est, in  
illo firmatae, quia in illo impletum est quidquid pro 
  |  
  |