prefatus iudex, vicarius, causa predicta solemniter congnita
et ispecta, restituit ipsum I. in integrum, si in
aliquo se in predicta inmiscuerit hereditate, ita tamen
quod, pro preterita inmistione, nec lucrum nec dampnum
aliquod consequi vel substinere valeat, vel habere possit
ullo modo.
DE SERVITUTE AQUE STILLICIDIE ET SCAFFARII.
Talis, die presenti, dedit et concessit tali, et suis
heredibus, ius et potestatem proiciendi aquam stillicidiam
sue case, vel de scaffario, in terram suam positam
iuxta eam, donec in ipsa terra domus fuerit elevata,
set cum fuerit ibidem casa hedificata, predictum ius
recipiendi aquam omni modo deficiat; que omnia et
singula ita observare eidem promisit; alioquin: promisit
ei dare, nomine pene, libras tot et dampna et expensas
resarcire, et post hec firma tenere; pro quibus recepit
libras tot et cetera.
DE USU PARIETIS.
Talis, presenti die, dedit et concessit tali, et suis heredibus,
usum parietis domus sue, que est iuxta eum,
posita loco tali, hoc videlicet modo quod, usque dum
casa sua permansit, semper domus eius sit clausa ab
ea parte de predicta pariete, nec ipse vel sui heredes
exinde litigare vel molestare presumpmant, set ita observare
eidem promisit; alioquin: promist ei dare, nomine
pene, libras tot et dampna et expensas resarcire,
et post hec firma tenere, unde pro hiis recepit, ut confessus
est, ab eo libras tot, renumtians et cetera.
DE POTESTATE PROICIENDORUM TINGNORUM.
In presentia talium et talium testium ad hec rogatorum,
talis filius I. concessit et dedit M. liberam
facultatem et potestatem proiciendorum tingnorum supra
domum eius, positam loco tali, de turri que est
hedificata vel hedificatura iuxta domum predictam, et
|
|