Gregorius de Catino: Chronicon Farfense

Pag 294

appendice


de claustro pepulit, et ut hęc populi probrosa sententia nullo
modo valeret, anathematis excommunicatione interdixit; etiam
ipse Guido idem anathema confirmavit. his itaque gestis, omnes
pernimium mestificati valde dolebamus, quia nostrorum contra
nos equitum sagacitas, et villanorum ac rusticorum indomabilis
ferocitas et crudelis vesania ac insipiens agilitas nostrę decus ecclesię
et huius conventus honestatem festinabant omnino dissipare,
et in cunctis corrumpere et destruere atque conculcare.
quapropter quidam nostrorum, magnanimi constantia atque propensiori
consilio, uti demum cognovimus, suggesserunt nobis, ut
domnus Rainaldus nostrę scolę doctrina a pueritia imbutus, quem
de abbatia Sancti Andreę reverti fecerant, super nos festinanter
eligeretur. et licet aliquantis gravaret hoc, factum tamen est
altero die, pene circa hora .X., .XVII kalendas iunii, scilicet feria .III.
quo peracto, omnis populus abbatię habita conspiratione sacramento
coniuravit, ut nunquam illum reciperent in abbatem, nec
aliquem de Ascarina gente. hoc aliqui nostrorum cernentes,
magisque inepti Guidonis quam huius gliscentes, consenserunt, et
ut in hoc roboraretur populus, ortari clanculo studuerunt. Videbantur
enim eis domni Rainaldi mores et habitus duriores quos
olim exibuerat in huius monasterii prioratus honore, cum sub
abbatis defuncti foret subiectione. interfuit vero Fredericus Warnerii
marchionis filius, qui a populo rogatus et, ut fertur, munerum
promissionibus stipatus, minas et suasiones nobis inferebat,
ut voluntati populi consentiremus et prędictum Guidonem eligeremus.
verumtamen nobis persistentibus firmiter in electione domni
Rainaldi diebus quatuor, populi abbatię contempserunt omnino
nostri monasterii….dehinc deceptorias suggestiones moliebantur
offerre, spondentes se totius monasterii apothecas et cellarias
inęstimabilibus substantiis in futurum repleturos, ita ut non
per ianuas domorum sed per culmina tectorum abundantissime
omnia replerentur, si pręfatum domnum Rainaldum electum denegaremus.
at nos prius quidem inflexibiles fuimus, sed populis
minitantibus durissime, domnus Rainaldus fugam coactus

Torna all'inizio