Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 28

Liber I


rem vel causam nonnunquam intercurrit aut exempli aut affectus movendi aut comparationis aut asseverationis aut alia simili de causa, quod fortuitum sive accidentale possumus appellare: qualis est narratio Servii Sulpitii ad Ciceronem in ea epistola, Posteaquam mihi renunciatum est. Quum inquit: "Quae res mihi non mediocrem consolationem attulit, volo tibi commemorare". Eius plures species facit Quintilianus, quum persona exactius describitur: ut: "M. Acilius Palicanus humili loco, Picens, loquax magis, quam facundus"; quum locus describitur: ut: "Est in Hetruria Sena urbs et natura et arte unitissima"; quum tempus, ut: "Veris initio, quum omnia florere incipiunt". Praeterea quum alicuius belli, seditionis, pestilentiae aut alterius rei causa describitur. Quo toto genere frequenter in omnibus epistolis utimur. Alterum illud genus narrationis quod otiosum aut domesticum appellavimus, in duo genera distribuitur, historicum et poeticum. Historica narratio, quia veram atque integram rerum gestarum cognitionem sibi propositam habet, ita tractanda est, ut nihil falsi dicamus, nihil veri omittamus. Hac etiam in epistolis nonnunquam utimur, quum nostras vel aliorum res gestas conscribimus, quales sunt multae e Cilicia missae Ciceronis epistolae.

Torna all'inizio