| Ad secundum dicendum, quod ubicumque est Deus, hic homo est in illo loco;
 non est tamen ibi humana natura; et ideo non oportet quod ibi sit homo.
 Ad tertium dicendum, quod Petrus non habet nisi humanam naturam: et ideo
 ubicumque ipse est, oportet quod sit illa natura. Sed Christus habet plures
 naturas: et ideo non oportet quod ubicumque est, ibi habeat utramque naturam;
 sicut non oportet quod ubicumque est totum, ibi sint omnes partes eius;
 sed in uno loco secundum manum, et in alio secundum pedem.
 Ad quartum dicendum, quod cum dicitur, «Filius Dei non est ubique homo»,
 locutio non verificatur secundum quod negatio absolute fertur ad hominem, sed
 secundum quod fertur ad hominem cum hoc quod est esse ubique; sed quando
 additur sibi per compositionem, negatio non fertur extra terminum illum; et
 ideo removet humanitatem absolute, et non respectu eius quod dicitur ubique
 vel alicubi; et propter hoc haec est falsa: «Christus alicubi est non homo»; sed
 haec est vera: «Non est ubique homo».
 Ad quintum dicendum, quod similiter est de hoc sicut de aeterno: haec enim est
 vera, «Iste homo fuit ab aeterno»; sed haec est falsa: «Christus fuit ab aeterno
 homo», sicut et de «ubique» dictum est.
 Ad sextum dicendum, quod persona non proprie dicitur composita ex naturis, ut
 supra dictum est; unde «totus» non fertur ad personam, secundum quod totum
 dicitur quod habet partes, sed secundum quod totum dicitur perfectum, cui nihil
 deest: et secundum hoc dicitur totus ubique, quia nihil deest sibi de sua personalitate,
 secundum quod est ubique: «totus» enim cum sit masculini generis, ad
 personam pertinet. Deest ei autem aliquid de his quae ad humanam naturam
 pertinent secundum quod est ubique: quia secundum humanam naturam non est
 ubique; et ideo dicitur quod non est totum ubique: quia totum cum sit neutrius
 generis, ad naturam pertinet.
 | 
 |