Et potitur camuris nunc naribus ac pede torto.
Illum inopem, pavidumque procul per saxa fugavit.
Hi turpes, rerum indocti, latitare videntur;
Sed sine consuescant, discent tot multa magistris.
Hi duo Quid reris ? fatales dulcibus uvis,
Iam pingues, mustoque graves; hos, pelle revulsa,
Persolves leso (venient triaterica) Bacho.
En tibi par aliud; ratio famuletur amori,
Dignum laude licet, blandis prope lenius agnis,
En quoque par longe varium; pratum ille modesto
Dente metit, ramos patulos vorat alter hiatu,
Teque tuumque gregem rauca qui voce fatiget,
Meque fugare locis informi murmure possit
Spumeus ac frendens, tunsoque simillimus urso.
Hos tibi romulei miserunt gramina saltus;
Cetera de nostris veniunt tibi gaudia lucis.
Hinc alii, atque alii accrescent; fors prona favebit
Mi. O pecudum decus eximium, reginaque silve,
Perge, age, iunge greges, et cornua flore rubenti
His quoque circumda; grex esse videbitur unus.
Hunc tamen oblita es; numeris ascribe merentem:
Ep. Invisa regione satum, quem florea vallis
Paverit, et nostri spretorem miserit arvi:
Pellicis imperio premimur; moribundus et unus
Introeat, spatiumque brevis non expleat anni.
Mi. Iram frange, precor: nil unquam tale iubebo.
Iam tranquilla redi, quoniam res magna peracta est.
Pamphilus ut redeat, iustas licet arte querelas
Abstulimus, tacitam mestus sibi sorbeat iram
Ep. Multa quidem curis dedimus, iamque hora quietis
Nos vocat. Accelera; glacies premat hispida colles,
Brachia nos nexi, molli iaceamus in ulva.
|
115
120
125
130
135
140
|