Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 637


Tondum et Mothonem et Samum et Chium, imperatoris Greci insulas, invadentes pro velle menia
destruxerunt, personas captivarunt, res omnimodas abstulerunt. Rex autem Balduinus
habens milites mille et duo milia peditum quindecim milia militum Borsequini
et regis Damasci fugavit iuxta castrum Hasar et occidit, apprehendit et sauciavit;
post hec edificavit castrum iuxta Berritum in monte Graviano, sic dicto quasi a gladiando,
quia ibi rei gladiabantur, id est dampnandi iudicabantur. Deinde versus Damascum duxit exercitum,
ubi predam maximam conquisivit, postmodum contra Ascalonem, ubi hostes
impulit et intrusit.

CXXXIIII. De Lothario imperatore et de gestis, que fuerunt suo
tempore.


Anno Domini MCXXVI. Lotharius regnavit apud Romanos an. XII. Qui quia progeniem
Henricorum nimis acriter persequebatur, contra eum Conradus electus est. Sed eo per conpositionem
cessante Lotharius confirmatur. Hoc anno MCXXVI. Rex Balduinus versus Damascum
direxit expeditionem, et pervenerunt Tyberiadem, deinde Iordano transito pervenerunt
Caveam-Roob et ultra Meddam turrim quandam precipitaverunt; deinde ad castrum Solome et
inde ad prataria Sophar ubi Paulus apostolus colaphum accepit a Domino, per tres dies visione
privatus audaci fortitudine processerunt; post cum filio Tudelquini regis pugnantes
victoriam adepti sunt et Ierusalem cum triumpho reversi, duabus turribus in reversione
destructis; postea invitatus a comite Tripolitano Raphaneam civitatem obsedit, ubi
Sabbaticus fluvius VI diebus siccum exibet alveum et septimo fluit habundanter. Cumque
cepisset eam, comitti tradidit possidendam. Ad hec cum contra Turchos Antiochiam
properasset, Babilonii portus nostros navali certamine temptaverunt, sed nichil proficientes
dampna perpessi sunt. Et ecce post multos labores multaque pericula Boamundus
adolescens, filius condam Boamundi maioris, de Apulia venit in Antiochiam, ubi rex
eum honorifice recepit et unam ei de filiabus suis tradidit in uxorem et cum filia
[terram] sibi hereditario iure tradendam. Eodem anno visus est in partibus orientis
inter orientem et septentrionem cometa, qui nascens antelucanum versus nonam radium emittebat.
Eodem anno in Ytalia civitas Cumana capta est a Mediolanensibus in Augusto. Eodem anno gelavit
Eridanus, id est Padus, ut super glaciem eius curus et equi discurerent.

CXXXV. De multitudine soricorum.


Anno Domini MCXXVII. In regione Palestinorum multitudo soricum ebullivit, qui
boves et alia animalia devorabat et sata penitus devastabat; quibus in valestribus Tyriorum
cataclismo de pulsis regio illa putore corrupta est.

CXXXVI. De Boamundo et de gestis, que fuerunt suo tempore.


Eodem anno Boamundus Antiochenus oppidum Caphardam, quod est prope
Apalmiam vel Eufemiam, obsedit et habitatores, licet se multo redimere volentes,
occidit. Sed orta est inter eum et Goselinum comitem Edissenum inmensa
discordia, ut usque ad Antiochie muros dirriperet universa.

Torna all'inizio