Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 326


Ad secundum dicendum, quod illi qui etiam ponunt daemones ab omni tentatione
cessare, intelligunt ad tempus determinatum, post quod iterum ad pugnam
redeunt.
Et per hoc patet responsio ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod malum eorum semper est ordinatum per poenam,
quam et ipsi semper sustinent, et in inferno damnatis infligunt.
EXPOSITIO TEXTUS
«Draco de caelo cadens secum traxit tertiam partem stellarum». Per draconem
intelligitur ipse Lucifer: per caudam suasio, qua aliis suum desiderium expressit:
per stellas Angeli naturali luce fulgentes, quorum tertia pars cecidisse dicitur,
non quantum ad numerum, sed quantum ad qualitatem; quia qui remanserunt,
sunt Deo adhaerentes assistendo et ministrando; et alii per aversionem
ceciderunt.
«Adversus principes et potestates mundi huius». Sciendum quod quamvis probabile
sit aliquos cecidisse de singulis ordinibus, non tamen daemones nominantur
ab illis ordinibus quorum nomina sumuntur ex donis gratiae gratum
facientis, sicut Seraphim nominantur ab incendio caritatis, et throni ab inhabitatione
divina; sed ab aliis, quorum nomina sumuntur ex gratiis gratis datis,
quae ad scientiam et potentiam pertinent.
«Quamdiu durat mundus». Contra, semper remanebunt in diverso gradu naturae
et poenae. Ergo semper remanebit ordo. Et dicendum, quod dicitur cessare
praelatio bonorum et malorum spirituum quantum ad actus quos circa nos
exercent, vel custodiendo vel tentando.

Torna all'inizio