Bichilinus de Spelo: Pomerium rethorice

Pag 59


generacionibus concitati, ita quod non solum resistere, sed nec vivere
amplius arbitremur, ante vestre dignitatis pedes adiutorium ingemiscimus
oportunum. Nescimus enim unde possimus habere recursum, si
thesauri paterni non subeunt festinanter. Nec sufficit more paterno
caput nostrum linire ubi competit subvencionis expediencia festinare.
 
2. Responsiva
 
Perlectis vestris litteris simulque tenore percepto, quanta fuit angustia
nostri cordis quantaque lamenta, suspiria et dolores, ipse calamus
deficeret ad scribendum. Dum pre abysso doloris mentis excogitatus
multiplicantur innumeri, noctes ducimus insompnes,
vix valentes sumere ipsum cibum. Propterea, inter barones et consiliarios
nostros collacione habita pleniori, sub confortacionis insigniis nunc
vestra excellens probitas a canum cursionibus quoquo modo subfugiat,
et rescribere procuravimus festinanter. Ideoque sciatis quod in
vestris bellicis militibus et balistis vobis in tanta multitudinis copia
subdegemus, quod pocius volumus, si quid, quod absit, propter vestra
peccata emerserit, ut inputetur fortune, quam ut nostre sedis negligencie
ascribatur .
 
4. De imperatore ad principes, ut faciant exercitum contra provincias
vel reges rebelles
 
Quoniam pervenit ad audienciam nostram quod talis provincie
principes nostrum imperium contempserunt, et non solum nostra tributa
reddere, sed de consuetis serviciis dedignantur termino respondere,
ideo namque indicimus et precipimus firmiter et discrete ut,
elapsu temporis pretermisso, congregatis exercitibus, contra eos accedere
in ore gladii festinetis. Nam, quos non valemus blandis inclinare
sermonibus, mictio vestre vel nostre potencie habeat temperare, nisi
infra talem terminum, obedire parati, malint de sua contumacia recognoscere
culpam et satisfaccione premissa, et prostrare humiliter imperatorie
dignitati.
 
4. Missiva comitis ad comitem, pro restitucione cuiusdam castri
 
Erat hoc de nostri concepcione propositi, pacis ocio et quietis amenitate
potiri una vobiscum, quos nobis debita racione debuerat affinitatis
linea nodo indissolobili coniunxisse. Et si quod aliquando orietur
hinc inde litigium, id fore pensamus per communes amicos sub equitatis
bilancia terminandum. Vos autem, non ut amici benivoli vel affines,
nostras civitates et castra, velud alieni raptores, proditivis indiciis
subripere nitimini tamquam hostes. Magnitudinem itaque vestram requirimus
attente precantes, quatenus castrum Figaroli, quod nunc

Torna all'inizio