Petrus Damiani: Epistulae

Pag 136


ait: Quiescite, queso, dimittite me, recedite quia iussio regis
urget. Non est res, quae differri possit in posterum. Misterium regis
instat, inevitabilis necessitas imperat. Quid plura? Sanctus episcopus eum
violentissime retentum supervenienti nocte secum habere coegit hospicium.
Sed, o misera hominis ac lugenda conditio, quae facilius valet sibi
consciscere mala, cum desunt, quam vitare, cum iminent! Episcopo scilicet
cum suis gravi sopore depressis ille vas aquae in hospicio repperit, in
quod caput inmergens suus ipse tortor effectus se feraliter enecavit. Sed
sicut iste licet occulto districto tamen Dei iudicio carnis interitum pertulit,
ita per eius piam clementiam mortem animae simul et corporis alter
evasit.
Nam quod nunc dicturus sum, et ex relatione iam dicti Cluniacensis
abbatis et ex ore illius, cui res ipsa contigerat, frequenter audivi. Adholescens
quidam erat in finibus Aquitaniae, qui cum coevis suis iuvenculis de
animarum suarum coepit salute tractare. Deliberatione premissa tandem
statuunt et unanimi invicem confoederatione proponunt, et mundani cultus
pompas abicere, et ad monasticae conversationis ordinem commigrare.
Sed dum res adhuc suspensa differtur, dum rerum ordo multiplici
varietate concutitur, ipse quoque tener adholescentis animus fixus in suo
proposito non tenetur. Quid multa? Mutata paenitus mente dotavit
uxorem. Cumque per processum temporis mens eius et memoriam
sancti propositi paulatim de se prorsus eraderet, et sub pretextu coniugii
ad explendam carnalis illecebrae voluptatem inpatientius ebulliret, divina
super eum vigilante clementia subito languore percussus est, ac paulo
post ad extrema pervenit.
Necessariis igitur ac propinquis de iam quasi defuncti disputantibus
sepultura, dum in medio positum videretur cadaver exanime, vixque tenuis
quidam motus in eius pectore palpitaret, ecce duo teterrimi ac trucis

Torna all'inizio