Salimbene de Adam: Cronica

Pag 841


De diversis vocabulis prelatorum diversarum religionum.
Et nota quod, ubi nos fratres Minores appellamus generales
ministros, ipsi apellant magistros. Habent enim respectum ad illud
Dominicum verbum: Unus est enim magister vester, qui in celis
est, Christus Dominus. Nos vero respectum habemus ad illa Dominica
verba, quibus apostolos instruebat, dicens: Filius hominis
non venit ministrari, sed ministrare et dare animam suam
redemptionem pro multis, Mat. XX. Et iterum, Luc. XXII:
Ego autem in medio vestrum sum sicut ministrator. Hospitalarii
appellant preceptores maiores suos, qui super alios dominium habent,
iuxta verbum Petri, quod Domino dixit, Luc. V: Preceptor,
per totam noctem laborantes nichil cepimus et cet. Omnes isti bene
dicunt quia et differentia est in vocabulis, et ad Deum omnia
reducuntur. Monachi appellant abbates iuxta verbum Apostoli:
clamantem: Abba pater. Nam idem est abba quod pater.
Nota etiam quod fratres Predicatores plures habuerunt magistros
de ultramontanis quam de cismontanis. Ratio forte est
quia primus eorum ultramontanus fuit, scilicet beatus Dominicus,
qui fuit Hispanus. Nos vero plures habuimus de Italia quam de
partibus ultramontanis. Et hoc propter tria: primo, quia beatus
Franciscus de Italia fuit; secondo, quia prevalent voces istorum
qui de Italia sunt; tertio, quia melius de regimine sciunt. Timent
enim Italici ne, si Gallici haberent dominium Ordinis, quod nimis
de religionis rigore laxarent. Et nota quod illi dolent, si habemus
magistros cathedratos, id est Parisius conventatos. Nos
vero quantum possumus laboramus ne habeant generales ministros,
propter causas superius assignatas. Hic sagacitatem Philistinorum
ad memoriam revoca, de qua I Reg. XIII habetur, ubi
dicitur: Porro faber ferrarius non inveniebatur in Israel. Caverant
enim Philistiim et cet.

Torna all'inizio