adinvenit et utrumque Testamentum in propriam linguam transtulit. Fuerunt et alii multi episcopi
et heremite meritis et miraculis adnotandi. Nam cum heremitae fugati
quandam insulam intrassent, ubi demon habitabat, demon puellam ingrediens per os eius
dicebat: “O ministri Christi, ecce recedimus a loco isto, quia vestre virtutis radiis iaculamur”.
Hec dicentes puellam prostraverunt, sed sanctus chorus suscitavit eam. Valens misit
Theodosium contra regem Maurorum, qui Mauros oppressit. Valens invidia motus eum
iussit occidi. At ille baptizari preoptavit, et sic baptizatus gloriosa morte occubuit.
Valens demonem consuluit, quis post eum esset habiturus imperium, qui sibi quatuor litteras
demonstravit Θ. E. O. D, dicens hoc nomen imperii culmen accipere, quo circa Theodoros, Theodotos
et similes in nomine litteras habentes occidit.
Anno Domini CCCLXXXII. Gracianus post mortem Valentis aput Romanos regnavit
an[nis] VI. Hic fuit litteris mediocriter institutus, parcus libidinis et cibi et somni. Hic initia
Domino dedicavit, quia orthodoxos pastores exulantes ad ovilia revocavit. Hic Valentinianum
fratrem parvulum socium creavit imperii, quem pater de Iustina genuerat. Nam Severa uxore
legitima Valentiniani, matre Graciani, laudante pulcritudinem cuiusdam Iustine virginis,
Valentinianus eam duxit uxorem, de qua genuit Valentinianum, Gratam, Iustam et Gallam. Gracianus
preterea Theodosium filium precedentis Theodosii in consorcium assumpsit imperii,
sibique retinens Isperiam, Theodosio regnum tradidit Orientis, quod per visionem ante
cognoverat. Vidit enim in somnis, quod Meletius Anthyocenus episcopus se clamidem vestiret
episcopalem et corona caput ornaret; veniens Constantinopolim, cum congregarentur episcopi,
Meletium ex precedenti visione cognovit. Gracianus cum videret sibi hostes
in Galiis inminere, fretus Christi potentia inpari numero se in hostem dedit, quos incredibili
felicitate confecit. Sed quidam Maximus in Britania imperator efficitur, contra quem,
cum ad Gallias venisset, Gracianus accessit, sed fugiens Lugduni captus et occisus est.
Maximus ultra procedens Valentinianum augustum de Ytalia expulit et Victorem filium suum
regni consortem effecit. Valentinianus igitur in Orientem ad Theodosium fuit. Interim
Theodosius omnem suam fiduciam ad opem Christi conferens Alanos, Hunnos, Gothos incunctanter
aggressus vicit et cum Athanarico rege Gothorum fedus inivit. Athanaricus ergo Constantinopolim
veniens et videns magnalia imperatoris et urbis ait: “Imperator est deus terrenus”.
Cumque aput Constantinopolim naturae concesserit, Theodosius eum digne tradidit
sepulture; unde Gothi benignitatem Theodosii considerantes se Romano dederunt imperio.
Parthi quoque cetereque barbare nationes prius Romanis inimice ultro legatos ad Theodosium
miserunt et cum eo fedus inierunt. Theodosii et Graciani temporibus Ambrosius
Mediolanensis multa pro fide catholica scripsit, cuius sententie sunt fidei et ecclesie omniumque
virtutum firme columpnae; quando profundum ingreditur, fructum de alto carpere videtur.
Quem cum Iustina imperatrix Arriana destinaret exilio, respondit: “Hoc sponte non ago, ne
lupis ovium septa contradam, sed hic, si placet, occide, hoc loco mortem prona suscipio voluntate”.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|