Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

115


Incipit liber gestorum recentium
Multorum varios affectus multa variaque delectant studia,
nec omnibus omnia nec singulis semper singula satisfaciunt.
Nimirum dispares mores ac non idem omnium animus
ad non eadem sepe distrahitur nature unius multiplici
condictione. De quibus in commune disserere vel singillatim
discernere non est presentis negotii, set nec humane
potentie. Valet ille solus, qui diversa largitur carismata
bonus. Unde sic ait apostolus: Divisiones gratiarum sunt,
idem autem deus, qui operatur omnia in omnibus dividens
singulis prout vult
. Item alibi: Unusquisque proprium habet
donum ex deo, alius quidem sic, alius vero sic
. Verbi gratia litteralis
scientie munus multis modis datur deo distribuente mortalibus.
Spiritales mysteria interpretantur spiritalibus

Torna all'inizio