Salimbene de Adam: Cronica

Pag 784


De imperatore condam Friderico qui in Alamannia, ut dicebatur, vivebat
adhuc; quod etiam multi crediderunt et ad eum videndum nuntios
transmiserunt.
Item, millesimo supraposito, insonuerunt rumores quod Fridericus
secundus, qui condam fuerat imperator, in Alamannia
viveret; quem sequebatur Theotonicorum maxima multitudo, quibus
larga manu faciebat expensas. Et adeo invaluerunt et divulgati
fuerunt isti rumores, quod plures civitates Lombardie miserunt
speciales nuntios ad videndum et cognoscendum utrum ita
esset necne. Etiam marchio Hestensis misit nuntium specialem.
Aliqui etiam Ioachite aliquam adhibebant fidem, quod possibile
esset pro eo quod Sibilla dicit: «Oculos eius morte claudet abscondita»
(scilicet Gallicana gallina) «supervivetque; sonabit et in
populis: 'Vivit' et 'Non vivit', uno ex pullis pullisque pullorum
superstite». Merlinus etiam de eo dicit: «Bis quinquagenarius lene
tractabitur». Quod exponebant Ioachite hoc modo: «Bis quinquaginta
faciunt centum», quasi volentes quod centum esset
annorum. Sed nichil fuit. Processu enim temporis repertum est
quod quidam baratator et trufator erat qui talia simulabat ad
lucrum; et sic tam ipse quam sui sequaces ad nichilum sunt
redacti.
De filio regis Tartarorum, qui interfecit patruum suum, eo quod Saracenis
adheserat.
Item, millesimo supraposito, alii insonuerunt rumores. Dicunt
enim veridici relatores qui de ultramarinis partibus nuper venerunt,
scilicet fratres Minores et Predicatores, inter Tartaros et
Saracenos fore factam maximam novitatem. Aiunt enim quod
filius regis Tartarorum defuncti surrexit in prelium contra patruum,
qui regnabat et adheserat Saracenis, et occidit eum et
Saracenorum multitudinem nimiam interfecit. Insuper mandavit
soldano Babylonie ut fugiat in Egyptum; alioquin occidet eum,
si eum ceperit, cum venerit ad partes suas, ad quas intendit festinanter
venire. Proponit enim, ut dicitur, esse in Sabbato Sancto

Torna all'inizio