Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 152


et expelluntur, inviscat medicinam stomacho et intestinis, unde saepe dysenteria nasci solet, tortio et rugitus, tenasmon et exitus longaonisi; frigus aeris et loci, in quo solemus vomere vel assellare, propter eandem causam; retentio egestionis, cum voluntas institerit assellandi; indigestio humorum, unde nulla medicina solvit suaviter et sine periculo, nisi materia sit digesta antecedens; constipatio ventris, unde venter ante solutivum semper lubricus esse debet; esus desiccativorum, ut assatorum, ponticorum et similium, quare haec omnia prohibenda sunt in purgandis; item festina assumptio cibi. Unde talis datur regula, quod quamdiu solutivum est vel vomitus est in operatione sua, nihil de natura cibi est offerendum, nisi institerit vehemens angustia vel debilitatio nimia vel nisi purgatio modum excedere videatur, quia statim sumpto cibo instrumenta cibi per purgationem inanita per virtutem retentivam sensu naturali moventur ad retentionem cibi sumpti, unde cum cibo intercipitur solutivum, quod nonnumquam trahitur ad epar et fit causa ictericiae et hydropisis, nonnumquam admixtum nutrimento corrumpit complexionem totius corporis, unde sequitur perpetua corruptio sanitatis, et quandoque moram faciens in stomacho et intestinis ulcerat ea et fit causa dysenteriae timorosae. Unde regula: quanto plus ieiunatur in purgatione, tanto melius corpus mundificatur et securius esse solet. Item impeditur solutivum, cum datur medicina contrariam vim habens, ut opiatae cum vomitibus et solutivis. Unde regula, quod nulla opiata, nullum medicamen recipiens mandragoram, hyoscyamum, fabam inversam vel aliquod stuporiferum est acuendum, ut vicem teneat solutivi (unde [108vb] apud auctores, nisi fuerint imperiti aliquid, nil de his acutum invenietur) vel positi pro solutivo, quare, cum volumus uti paulino pro solutivo, deminuimus opium. Item male dantur omnia constrictiva, ut zuccarum rosatum et similia, nec obstat, quod soleo in causis frigidis circa finem purgationis cum
calida mel rosatum propinare, quoniam confortat, mundificat et lavat viscera, ne remaneat in corpore aliquid partibus solutivi, et eodem iure datur brodium pullorum, quod in principio vel medio vereretur, cum sit in via cibi, ne sisteret solutivum, post quod etiam nec statim dormiendum est iure primo. Item nec sunt miscendae medicinae, quae purgant ex diversis naturis et movent materias ad contrarias regiones ex diversis naturis, ut mirobolani et scammonia vel medicinae scammoniatae. Mirobolani purgant comprimendo, coartando et infrigidando, scammonia dissolvendo

Torna all'inizio