Ad quintum dicendum, quod peccatum mortale quantum ad aliquid est simile
morti, et quantum ad aliquid aegritudini: inquantum enim separat a Deo, qui
vita est, mortis similitudinem habet, et haec est mors prima; inquantum autem
adhuc manet possibilitas redeundi ad vitam, habet similitudinem aegritudinis,
ducentis ad mortem condemnationis, quae est mors secunda, quae omnino similitudinem
mortis retinet, dum per eam homo a Deo separatur, et ad vitam gratiae
possibilis reditus non est. Sicut autem in aegritudinibus corporalibus quaedam
sunt curabiles, quaedam autem non, quantum est de natura morbi, et hae
dicuntur infirmitates ad mortem; ita etiam in peccatis illa tantum peccatorum
mortalium ad mortem dicuntur quae quantum in se est irremissibilia sunt.
Dicitur ergo peccatum esse mortale a morte prima; sed ad mortem propter
mortem secundam.
ARTICULUS 3
Utrum species peccati in Spiritum Sanctum
convenienter assignentur in littera
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod inconvenienter assignentur in littera species peccati
in Spiritum Sanctum. Nullus enim desperare potest, credens remissionem peccatorum
in Ecclesia fieri. Sed negare remissionem peccatorum est infidelitatis. Ergo
desperatio est species infidelitatis, et non peccati in Spiritum Sanctum.
2. Praeterea, illud quod est infinitum, nullus potest nimis extendere. Sed misericordia
Dei infinita est. Ergo nullus peccat ex hoc quod Dei misericordiam nimis
extendat; et ita videtur quod nimis praesumere de Dei misericordia, non sit
peccatum in Spiritum Sanctum, vel species eius.
3. Praeterea, accidentia non constituunt speciem. Sed impoenitentia est quoddam
accidens peccati, sicut duratio cuiuslibet rei est accidens eius, quod solum
impoenitentia dicere videtur, ut scilicet in peccatum usque ad mortem duret.
Ergo impoenitentia non est aliqua species peccati.
4. Praeterea, praeteritum et futurum non diversificant speciem. Sed impoenitentia
et obstinatio non differunt nisi secundum praeteritum et futurum: quia
impoenitentia est ex hoc quod de praeteritis commissis homo non poenitet;
obstinatio autem est in hoc quod futuris committendis firmiter proposito inhaeret.
Ergo impoenitentia et obstinatio non sunt duae species peccati in Spiritum
Sanctum.
5. Praeterea, veritas appropriatur Filio, qui dicit Ioan. 14, 6: «Ego sum via,
veritas et vita». Sed peccatum in Filium est quod est contra appropriatum Filii.
Ergo impugnatio veritatis non est peccatum in Spiritum Sanctum, sed in Filium.
|
|