Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 294


Et ideo videtur cum aliis dicendum, quod meritum in eis non praecessit praemium
tempore, sed natura: quod facile intelligi potest ex his quae supra dicta
sunt. Sicut enim actus liberi arbitrii est dispositio ad gratiam, ita actus informatus
gratia est meritum gloriae. Unde unus et idem conversionis motus est
praeparatio ad gratiam secundum quod est ex libero arbitrio, et meritorius gloriae,
secundum quod est gratia informatus: et iterum fruitionis actus, secundum
quod completur per habitum gloriae.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod non est necessarium meritum praecedere
praemium tempore, sed natura tantum: quilibet enim actus meritorius habet
aliquod praemium sibi adiunctum, sicut et quilibet actus inordinatus habet poenam,
ut dicit Augustinus.
Ad secundum dicendum, quod etsi superiores non mittantur, nihilominus tamen
per eos regulantur inferiores in suis ministeriis; et ideo meritum respectu accidentalis
praemii commune est.
Et per hoc patet responsio ad tertium. Et praeterea ordines distinguuntur
secundum gradum in praemio essentiali, quod per ministeria non augetur.
Ad quartum dicendum, quod actus ministerii Angelorum habent efficaciam
merendi ratione effectus, scilicet salutis hominum quibus ministrant, de quo
redundat in eis gaudium, quod est accidentale praemium.
EXPOSITIO TEXTUS
«Averti, odio habere, vel invidere». Videtur hoc etiam esse impossibile: quia
sicut nihil amatur nisi bonum vel in ratione boni; ita nihil odio habetur nisi
ratione mali. Sed in Deo nulla est ratio mali. Ergo odio haberi non potest. Sed
contra est quod dicitur in Psalm. 77, 23: «Superbia eorum qui te oderunt,
ascendit semper».
Ad quod dicendum, quod ipsum Deum, secundum quod est, nullus odio habere
potest; sed ratione alicuius effectus eius, qui contrariatur voluntati inquantum
est puniens vel prohibens, vel aliquid huiusmodi.
«Non ita quod prius data subtraheretur, sed quia nunquam est apposita ut converterentur»;
ex quo videtur quod in gratia creati non sunt. Sed haec sunt verba
Magistri, qui huius opinionis videtur fuisse.

Torna all'inizio