Haec plane, quae ex dialecticorum vel rhetorum prodeunt argumentis,
non facile divinae virtutis sunt aptanda mysteriis, et quae ad hoc
inventa sunt, ut in sillogismorum instrumenta proficiant vel clausulas dictionum,
absit, ut sacris se legibus pertinaciter inferant et divinae virtuti
conclusionis suae necessitates opponant. Quae tamen artis humanae peritia,
si quando tractandis sacris eloquiis adhibetur, non debet ius magisterii
sibimet arroganter arripere, sed velut ancilla dominae quodam famulatus
obsequio subservire, ne si praecedit, oberret, et dum exteriorum verborum
sequitur consequentias, intimae virtutis lumen et rectum veritatis
tramitem perdat.
Quis enim manifeste non videat, quia, si argumentationibus istis, ut
sese ordo verborum habet, fides adhibetur, divina virtus in temporum
quibusque momentis impotens ostendatur? Nam iuxta frivolae questionis
obloquium non praevalet Deus agere, ut vel quae dudum facta sunt, facta
non fuerint, vel e diverso quae facta non sunt, facta fuerint, vel quae nunc
sunt, quandiu sunt, non sint, vel quae futura sunt, futura non sint, vel e
contra quae futura non sunt, futura sint.
De qua nimirum questione veteres liberalium artium discussores, non
modo gentiles sed et fidei christianae participes prolixius tractaverunt, sed
nemo illorum in hanc ausus est prosilire vesaniam, ut Deo notam impossibilitatis
adscriberet, et praesertim si Christianus fuit, de illius omnipotentia
dubitaret, sed ita de consequentia necessitatis vel impossibilitatis
iuxta meram solius artis disputavere virtutem, ut nullam in his conflictibus
Dei facerent mentionem. Isti autem qui antiquam questionem noviter
|
|