Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 97


eius, sed Dominus ait: “Noli me tangere, quia nondum a[scendi] a[d] p[atrem] m[eum]. Vade, dic
fratribus meis: Ascendo ad patrem m[eum] et p[atrem] v[estrum], D[eum] m[eum] et D[eum] v[estrum]”.
Interim custodes nunciaverunt principibus que facta fuerant; qui corruperunt eos pecunia, ut
dicerent discipulos corpus esse furatos. Ibat Magdalena discipulis nunciare, et inventis aliis, que
prius cum illa fuerant, occurrit eis Iesus dicens: “Avete”. Ille autem adoraverunt eum, tenentes
pedes eius. Qui dixit eis, ut nunciarent fratribus, quod irent in Galyleam. Ibi eum videbunt.
Et nunciaverunt eis, et visa sunt eis deliramenta; sed cucurrit Petrus ad monumentum, et Dominus
apparuit ei. Eadem die apparuit duobus discipulis euntibus in Emaus in specie peregrini, et
cognoverunt eum in fractione panis. Et reversi eadem hora nunciaverunt XI congregatis que
gesta fuerant. Quidam autem non credebant, quorum unus erat Thomas; quo egresso, cum loquerentur,
et sero esset eiusdem diei, et fores essent clausae, stetit Iesus in medio eorum et ait: “Pax
vobis”. Et cum putarent se spiritum videre, dixit: “Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa
non habet”. Et comedit cum eis partem piscis assi et favum mellis. Gavisi sunt ergo discipuli viso
Domino. Et dixit iterum: “Pax vobis”, et insufflans ait: “Accipite spiritum sanctum; quorum remiseritis
peccata, re[mittuntur] eis”. Cum evanuisset, rediit Thomas, dixeruntque ad eum: “Vidimus Dominum”;
qui respondit se non credere, nisi videret fixuras clavorum. Post dies octo ianuis clausis
stetit Iesus in medio discipulorum, et erat ibi Thomas; quibus ait: “Pax vobis”, et Thome:
“Infer digitum tuum huc et vide manus et latus, et noli esse incredulus, sed fidelis”. Post hec
manifestavit se ad mare Tyberiadis, ubi VII discipuli piscabantur, et stetit Iesus in littore et precepit,
ut mitterent in dexteram navigii rete. Cumque implevisset illud piscibus, ait Iohannes:
“Dominus est”, et Petrus misit se in mare, alii navigio venerunt, et comederunt panem et pisces
assos; et sic iam tercio die manifestavit [se], id est tercia vice dierum. Et tunc dixit Petro:
“Symon, diligis me plus his?” et respondenti: “Domine, tu scis”, ait: “Pasce oves meas”; et cum
predixisset ei mortem suam, dixit: “Sequere me”. Cumque sequeretur eum abeuntem,
ait de Iohanne: “Domine, hic autem quid? ” Cui Iesus: “Sic eum volo manere, donec veniam; quid
ad te?” Exiit ergo sermo inter fratres, quod discipulus ille non moritur. Et abierunt XI in Galyleam,
ut constituerat illis Iesus, et videntes adoraverunt eum; quidam tamen dubitaverunt. Ideoque
exprobravit incredulitatem eorum et addidit: “Data est michi omnis potestas in ce[lo] et in ter[ra]”,
et adiunxit: “Euntes in mundum universum pre[dicate] e[vangelium] o[mni] c[reature], docete omnes
gentes, baptizantes eos in nomine patris et f[ilii] et s[piritus] s[ancti]. Qui crediderit et baptizatus
fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condempnabitur. Signa autem eos qui crediderint hec
sequentur: In nomine meo demonia eicient, linguis loquentur novis et serpentes tol[lent], et si mortiferum
quid b[iberint], non eos n[ocebit]. Super e[gros] m[anus] inp[onent], et bene habebunt”. Die
vero ascensionis venit ad eos in Iherusalem et comedit cum eis et dixit eis: “Sedete in civitate, quo
usque induamini virtute ex alto”. Et cum interrogassent quidam, si tempore hoc restituet
regnum Israel, respondit: “Non est vestrum nosse tempora vel momenta, sed accipietis spiritum
s[anctum], et eritis michi testes usque ad ultimum terrae”. Et duxit eos in montem Oliveti et
benedixit eis, et videntibus illis elevatus est in celum, et nubes suscepit eum ab oculis eorum, et
sedet ad dexteram patris. Apostolus ait, quod apparuit Iacobo et plusquam quingentis fratribus,
sed tempus non determinat; sed credibile est, quod prima die apparuit virgini
propter pietatem, Ioseph incarcerato propter consolationem, Iacobo vero propter voti

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio