Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo II

Pag. 26


Hic ego descripsi sepulcrum Domini et ecclesiam Golgatanam et montem
Calvarie. qui est in ecclesia. et cavernam. in qua fuit inventa crux
a Sancta Helena. et altaria. que sunt in ea. et sepulchra regum. et latitudinem
et longitudinem. et ad hoc. ut melius intelligamus. dicamus de
singulis locis. ut ampliemus devocionem et scripturas intelligamus et incipiamus.
Primo itaque sciendum. quod sepulchrum. in quo jacuit mortuus
pro nobis peccatoribus Dominus noster Jhesus Cristus. est in una parva
capella rotunda et est de lapide albo et flavo id est non colorato. et illa
capella parva est et obscura, non habet nisi unam fenestram parvam. que
dat modicum lumen. sed dum sepulcrum a fidelibus debet visitari. oportet
lumen secum portent. habet eciam predicta capella unum hostium valde
parvum altitudinis quatuor pedum. ita quod. qui intrat capellam fortiter
inclinat se. ymo genuflectit. Verum est. quod dicit Evangelium. quod
Joseph ab Arimathia. advolvit saxum magnum ad hostium monumenti et
mulieres dixerunt: Quis revolvet nobis lapidem ab hostio? etc. Ille lapis
non est modo super sepulchrum. ymo pars est in monte Syon in una
capella Armeniorum et est pro altari. alia pars fuit portata in Constantinopolim
et videtur fuisse magnus lapis. Ego vidi et tetigi et deosculatus fui
sepe illam partem. lapis autem. ut dixi. positus super sepulchrum Domini
fuit forte decoratus et positus per Helenam Sanctam. de lapide tamen
illius montis de quo erat sepulchrum.
In hoc sanctissimo sepulchro Domini fui die Martis Viijº die Augusti
hora medie tercie. et gratia Dei steti usque ad terciam. quia pauci
erant. sive quatuor. et rogavi devotissime Deum pro omnibus fidelibus
cristianis et specialiter pro parentibus. benefactoribus et amicis meis.
Extra sepulchrum in mediate. est una capella. Hec sancta capella est
usque occidentem clausa una cum sepulchro. sed eciam sepulchrum.
usque orientem est unum altare tangens muros sepulchri. et ibi missam celebravi
et passionem beati Luce legi id est passionem Cristi. quam Lucas
scripsit. Et est parva. ymo parvissima. que conjuncta est sepulchro Domini.

Torna all'inizio