etiam fame periturum, nisi eum (sed non gratis, extorsit
enim donationem) Eugenius pavisset. Is cum Romam
venisset, ut pro imperatore Romanorum coronaretur,
non aliter a papa coronari potuit, quam Constantini
donationem ratam haberet eademque omnia
de integro donaret. Quid magis contrarium quam pro
imperatore Romano coronari, qui Rome ipsi renuntiasset?
Et coronari ab illo, quem et confiteatur et,
quantum in se est, dominum Romani imperii faciat?
Ac ratam habere donationem, que vera si sit nihil imperatori
de imperio reliqui fiat? Quod, ut arbitror, nec
pueri fecissent. 83 Quo minus mirum, si papa sibi arrogat
Cesaris coronationem, que populi Romani esse
deberet.
Si tu, papa, et potes Grecum imperatorem privare
Italia provinciisque occidentis et Latinum imperatorem
facis, cur pactionibus uteris? Cur bona Cesaris
partiris? Cur in te imperium transfers? Quare sciat,
quisquis est, qui dicitur imperator Romanorum, me
iudice se non esse nec Augustum nec Cesarem nec imperatorem,
nisi Rome imperium teneat, et, nisi operam
det, ut urbem Romam recuperet, plane esse periurum.
Nam Cesares illi priores, quorum fuit primus
Constantinus, non adigebantur iusiurandum interponere,
quo nunc Cesares obstringuntur: se, quantum
humana ope prestari potest, nihil imminuturos esse de
amplitudine imperii Romani eamque sedulo adaucturos.
Non ea re tamen vocati Augusti, quod imperium
augere deberent (ut aliqui sentiunt Latine lingue imperiti),
est enim Augustus quasi sacer ab avium gustu dictus,
que in auspiciis adhiberi solebant, Grecorum quoque
|
|