Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 25

Liber I


docilitate et attentione conciliet. Nam qui haec non assequetur, vitiosum sine dubitatione se fecisse intelliget. Atque haec omnibus scriptis communia vitia sunt.
De salutatione et principio epistolarum.
Cap IX
Proprium vero vitium epistolarum est quum vel salutationem in principio non apponimus vel alio quam deceat modo apponimus. Quo loco illorum error mihi corrigendus est, qui, quum ad magnos viros scribunt, illorum nomen suo praeponunt. sic, Innocentio pontifici max Lippus Brandolinus S. D. existimantes dignitatem aliquam inesse in illa nominis praepositione: quae profecto nulla est. Sed emanavit hic error a nonnullis religiosis viris, qui, quum ad episcopos vel ad pontifices scriberent, reverentiae gratia illorum nomen suo praeponebant. Quos quidem autores in vita imitari debemus, in lingua non debemus, si veterum illorum in scribendo similes esse volumu<s>. Est tamen hodie ita corrupta dicendi scribendique consuetudo atque ita ab ea quae olim erat, immutata, ut qui suum nomen Pontificis nomini praeposuerit, superbus atque impudens videatur. Itaque hoc uniuscuiusque prudentiae arbitrioque relinquo. Illud admonere satis est, eum qui veterum illorum similis

Torna all'inizio