Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 100


victorque regrediens, tantam molem praedae cum viginti pariter elefantis detulit, ut
humanae crederetur posse sufficere cupiditati.
13. Ad hunc Hilpericus Francorum rex suos legatos dirigens, multa ab eo ornamenta,
aureas etiam singularum librarum suscepit, habentes ab una parte effigiem imperatoris
et scriptum in circulo: TIBERII. CONSTANTINI. PERPETUI. AUGUSTI,
ab alia vero parte habentes quadrigam et ascensorem continentesque scriptum:
GLORIA. ROMANORUM. Huius in diebus beatus Gregorius diaconus, qui post
papa extitit, cum esset apocrisarius, aput eandem regiam urbem Morales libros conposuit
Euthiciumque eiusdem urbis episcopum de resurrectione errantem in conspectu
eiusdem augusti superavit. Hac etiam tempestate Faroald, primus Spolitanorum dux,
cum Langobardorum exercitu Classem invadens, opulentam urbem spoliatam cunctis divitiis nudam reliquid.
14. Mortuo vero apud Aquileiam patriarcha Probino, qui ecclesiam unum rexerat
anno, eidem ecclesiae sacerdos Helias praeficitur.
15. Tiberius igitur Constantinus postquam imperium septem rexerat annis, sentiens
sibi diem mortis imminere, una cum consilio Sophiae augustae Mauricium, genere
Cappadocem, virum strenuum, ad imperium elegit, ornatamque suam filiam regalibus
ornamentis, ei eam tradidit, dicens: "Sit tibi imperium meum cum hac puella concessum.
Utere eo felix, memor semper, ut aequitate et iustitia delecteris". Haec postquam dixit,
de hac luce ad aeternam patriam migravit, magnum luctum populis de sua morte
relinquens. Fuit enim summae bonitatis, in elemosinis promptus, in iudiciis iustus; in
iudicando cautissimus, nullum despiciens, sed omnes in bona voluntate conplectens; omnes diligens, ipse quoque est dilectus a cunctis. Quo defuncto, Mauricius indutus purpura, redimitus diademate, ad circum processit, adclamatisque sibi laudibus, largita
populo munera, primus ex Grecorum genere in imperio confirmatus est.
16. At vero Langobardi cum per annos decem sub potestate ducum fuissent,
tandem communi consilio Authari, Clephonis filium supra memorati principis, regem

Torna all'inizio