quam debeat. Quare si detestabile est regiam maiestatem
circa omnia deficere, magna bona pro modico perdere,
semper tardare, et nihil prompte facere, et nunquam intendere
quomodo faciat magna opera virtutum, sed quomodo
modicum expendat, semper facere sumptum cum
tristitia et dolore; et cum nihil facit, credere se magna
operari, quia omnia haec valde derogant regiae maiestati,
omnino detestabile est regem esse parvificum. Quod autem
deceat ipsum esse magnificum, sufficienter probant
superiora dicta: in quibus ostendimus circa quae magnificentia
habet esse. Dicebatur enim magnificentiam principaliter
esse circa opera divina, et circa communia: ex
consequenti vero circa personas dignas, et circa seipsum.
Cum ergo rex sit caput regni, et sit persona honorabilis,
reverenda, et publica, et ad ipsum pertineat distribuere
bona regni, maxime decet ipsum esse magnificum. Nam
quia est caput regni, et gerit in hoc Dei vestigium, qui est
caput et princeps universi, maxime spectat ad ipsum magnifice
se habere circa templa sacra, et erga praeparationes
divinorum. Quia vero est persona publica, ad quam
ordinatur tota communitas, et totum regnum, maxime
spectat ad eum magnifice se habere circa bona communia,
et circa ea quae respiciunt regnum totum. Rursus
quia ad ipsum maxime spectat distribuere bona regni;
omnino decet eum magnifice se habere erga personas
dignas, quibus digne competunt illa bona. Amplius
quia (ut dictum est) regia persona debet esse reverenda
et honore digna, spectat ad regem magnifice se habere
erga personam propriam, et erga personas sibi coniunctas,
ut erga uxorem et filios, habendo habitationes
honorabiles, faciendo nuptias
decentes, exercendo militias
admirabiles.
|
|