"Eram in domo patris mei tenera et in utriusque
parentis conspectu plurimum amabilis,
quando per venativas adulationum blanditias
me traxisti minus provide in laqueum deceptivum.
Nunc vero non audeo alicui propalare mei
vulneris causam, et tamen scitur in platheis,
quod gessimus in absconso; vultus pallet, tumescit
venter, reserantur claustra pudoris; fama
plebescit, laceror assidue, subiaceo verberibus,
requiro mortem, unde non est dolor similis meo
dolori, quia famam et honorem cum florem
verginitatis amisi. Nam ad inenarrabilis anxietatis
augmentum factus es michi penitus alienus,
nec illius aliquatenus recordaris, cui maria promittebas
et montes et universa, que celi ambitu
continentur. Similibus enim laqueis auceps
decipit aves et piscis ex pelago tali trahitur hamo.
Sed nil prodest michi, quod reffero, quoniam
qui ex alto cadit, inremediabiliter corruit,
et frustra remedium queritur, ubi periculum
precurrit. Succurre michi, queso, tandem, et si
non vis prebere iuvamen, inspicias saltem, quomodo
pro te morior, et utinam morerer! Quia
minus malum esset mori, quam vivere omni
tempore cum pudore".
|
|