Poggio Bracciolini: De infelicitate principum

Pag 3


4 Ad te autem, mi Thoma, quem scio pro tua sapientia
mecum adversus vulgarem temeritatem pro
virtutis causa sentire, hoc opusculum inscripsi ut habeat
te suum apud eos qui contra sentiunt
Nam cum ad philosophiam atque optimarum artium 5
studia, quibus ab adolescentia imbutus fuisti, addideris
theologie scientiam, ita ut illis priscis doctissimis viris
sis procul dubio omni doctrinarum genere comparandus,
nequaquam est consentaneum ut pluris fortune
dona facias quam virtutem aut ullam statuas felicitatem 10
que sit ab honesti ratione seiuncta. Id autem me maxime
movit, ut tibi hoc opusculum dicarem, quod, sicut
ex vita et verbis tuis sepius cognovi, videris cupiditatibus
modum statuisse ac recte iudicare, in philosophie
preceptis ac multarum rerum cognitione et 15
doctrina, quibus alitur animus noster, plus adiumenti
ad bene vivendum quam in ullis his que tantopere expetuntur
dignitatibus contineri, siquidem he nihil secum
presidii ad virtutem ferunt, potiusque cupiditatum
et voluptatum irritatrices quam ministre continentie et 20
honestatis esse consueverunt, philosophie vero, hoc
est sapientie, studia fortunam contemnere, rectam rationem
ducem vivendi sequi, rebus modum imponere,
animi dotes omnibus imperiis anteferre docent
et ad veram perducunt felicitatem. 25
5 Hanc autem disputationem, olim inter doctissimos
viros habitam, nunc paulum otiosus litteris tradidi
ut, si qui de his uberiora vellent scribere, latior eis
facultas hac nostra veluti provocatione tribueretur.
6 Cum ex mea consuetudine, qua primum estate 30
pontifex Eugenius ex urbe Florentiam concessit, meridie
ad clarissimum virum Nicolaum Nicolum, cuius
domus commune doctissimorum hominum diversorium

Torna all'inizio