Respondeo dicendum, quod finis et agens proportionantur ad invicem, sicut
materia et forma. Unde secundum differentiam agentis est differentia finis. Est
autem duplex agens. Quoddam quod suscipienti suum effectum est proportionatum;
unde formam eiusdem speciei vel rationis in effectum inducit, sicut in
omnibus agentibus univocis, ut ignis generat ignem, et domus quae est in anima
artificis, causat domum quae est in materia. Quoddam vero agens non est proportionatum
recipienti suum effectum. Unde effectus non consequitur speciem
agentis, sed aliquam similitudinem eius quantum potest, sicut est in omnibus
agentibus aequivoce, ut sol calefacere dicitur. Ita etiam est duplex finis.
Quidam proportionatus ei quod est ad finem; et talis finis acquiritur ut perfectio
in eo quod ad finem est, sicut sanitas per operationem medicinae. Est etiam
quidam finis improportionabiliter excedens illud quod est ad finem: et hic non
acquiritur ut perfectio inhaerens ei quod est ad finem, sed aliqua similitudo
eius; et talis finis est divina bonitas in infinitum creaturas excedens; et ideo non
acquiritur in creatura secundum se, ita ut sit forma eius; sed aliqua similitudo
eius quae est in participatione alicuius bonitatis; et ideo omnis appetitus naturae
vel voluntatis tendit in assimilationem divinae bonitatis, et in ipsammet tenderet,
si esset possibilis haberi ut perfectio essentialis, quae est forma rei. Sed
tamen ipsamet divina bonitas potest acquiri a creatura rationali ut perfectio
quae est obiectum operationis, inquantum rationalis creatura possibilis est ad
videndum et amandum Deum. Et ideo singulari modo Deus est finis in quem
tendit creatura rationalis praeter modum communem quo tendit in ipsum omnis
creatura, inquantum scilicet omnis creatura desiderat aliquod bonum, quod est
similitudo quaedam divinae bonitatis. Et ex hoc patet quod in omni bono summum
bonum desideratur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis res non acquirat divinam bonitatem,
tamen acquirit aliquam similitudinem eius; et ex hoc dicitur finis.
Ad secundum dicendum, quod ipsa operatio est ultima perfectio in qua res existit:
habitus enim et potentia imperfectionem dicunt: et ideo idem est rei esse
propter suam operationem et propter divinam bonitatem, ad quam maxime
accedit secundum quod maxime est in actu perfecto. Similiter etiam ipsa sempiternitas
essendi est quaedam assimilatio divinae bonitatis; et propter hoc perpetuitas
specierum vocatur a philosophis divinum esse.
|
|