Ad tertium dicendum, quod in illud mortale quod pertinet ad obiectum inferioris
potentiae, non habet superior ratio alium motum nisi consensum deliberatum,
eo quod ad ipsam non pertinet secundum se considerare convenientia corpori,
sed solum consiliari de his: et ideo in talibus non peccat nisi mortaliter.
Secus autem est in illis mortalibus quae circa proprium obiectum committuntur,
ut supra dictum est.
Ad quartum dicendum, quod hoc quod sensualitas non peccat nisi venialiter, est
ex imperfectione eius; sed peccatum veniale non tantum causatur ex imperfectione
agentis, sed etiam ex ipso genere actus; et ideo non oportet, quantumcumque
potentia sit perfecta, quod motus eius non possit esse venialis: sequeretur
autem, si tantum ex imperfectione agentis veniale causaretur: sic enim per
oppositum imperfecto perfectissimum responderet.
Ad quintum dicendum, quod veniale peccatum non est ex corruptione carnis sicut
ex causa proxima, sed sicut ex causa prima: quia per hoc quod caro corrupta traducitur,
omnes animae potentiae quodammodo corrumpuntur, et ita corruptio
redundat in ipsam rationem superiorem, quamvis a carne sit remotissima.
ARTICULUS 6
Utrum peccatum veniale possit fieri mortale
Ad sextum sic proceditur.
1. VIDETUR quod veniale possit fieri mortale. Ita enim dicit Augustinus super
1 can. Ioan., de venialibus loquens: «Ista levia noli negligere. Si contemnis
quando ponderas, expavesce quando numeras; levia multa facient unum grande:
multae guttae implent fluvium, multa grana faciunt massam». Sed grande non
dicitur nisi peccatum mortale. Ergo ex multis venialibus fit unum mortale.
2. Item, Augustinus in lib. De decem chordis: «Nolite contemnere venialia,
quia minima sunt; sed timete, quia plura sunt: plerumque enim bestiae minutae
multae necant. Si proiiciatur quisque in locum pulicibus plenum, numquid non
moritur ibi? et minutissima sunt grana arenae; sed si arena amplius in navim
mittatur, mergit illam, ut pereat. Quam minutae sunt guttae pluviae; nonne pluviae
implent flumina, et domos deiiciunt?». Timenda est ergo ruina multitudinis,
etsi non magnitudinis.
3. Praeterea, omne finitum omni finito proportionabile est. Sed complacentia
qua aliquis in peccato mortali ad bonum commutabile convertitur, finita est.
Ergo proportionalis est complacentiae qua aliquis in peccato veniali convertitur
ad commutabile bonum. Ergo multiplicatum veniale, unum mortale facit.
|
|