Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 186


nouisti de egritudine tui corporis, et quia es mali coloris et
tuum corpus fetidum est, quia in te est pollutio corporis et
malicia operum et quid temptat cor tuum esse in familia regis;
mundi enim corpore et puri ab inquinationibus et maculis
pertractare eius cibaria debent et parare ea. Et iam quidem
noui maculas tuas [quas] celabam et occultabam ego et
plures exercitus regis. Celaui autem eas vsque nunc nec eas
reuelaui, considerans in corde meo: si honorat eum dominus
meus rex, non nocet mihi, sed si faceret ei malum, non
mihi prodesset; vnde apud me debebam illas reseruare. Sed
postquam patuit mihi de te odium, et locutus es mendacium
cum dolositate tui cordis de his que ignoras, dico tibi quoniam
non es dignus seruire regi in aliquo negociorum suorum,
etiam esse in curia sua, maxime cibum regis exercere.
Respondit princeps cocorum et dixit Dimne: Mihi dicis hec
que audio? Cui respondit Dimna: Ita dico tibi, quoniam mala
multa sunt in te congregata; tu enim es claudus et hereniosus
et crepatus et scabiosus testiculis, et scalpis te quotidie
manibus, et caput tuum plenum est pustulis, nec de cetero
debes accedere ad officium regis.
Cumque audisset princeps cocorum ea que dixerat contra
ipsum D[imna], permutata est eius facies et lingua infiscata
palatu suo. Cepit flere, quia obloquebatur de eo D[imna]
et ipsum coram populo diffamauerat. Et videns D[imna] quomodo
fleret dixit ei: Dignum est te flere et contristari die ac
nocte, quoniam, si sciret rex ea que in te sunt, elongaret te
vsque ad extremitates mundi.
Et audiens hec omnia, notarius curie de quo leo confidebat,
notauit omnia, quibus relatis ad leonem, mandauit
amoueri principem cocorum de suo officio et ipsum de curia
sua expelli. Et scriptis omnibus que dixit D[imna] et sigillo
in illis apposito, remissus est ad carcerem. Et recesserunt
omnes de exercitu in viam suam in die illa.

Torna all'inizio