Raimundus Lullus: Ars brevis

Pag 231


applicatur ad concretum. Tertia, quando quaestio applicatur ad
loca huius Artis. Et primo de prima parte sic dicimus:
1. Si termini quaestionis sunt impliciti, applicentur ad terminos
huius Artis applicatos; sicut quando quaeritur: Vtrum Deus sit?
Aut: Vtrum angeli sint? Et sic de aliis applicentur ad bonitatem,
magnitudinem, etc., uidelicet: Vtrum sit bonum magnum, etc. esse
Deum et esse angelum?
2. De secunda parte sic est dicendum: Si termini quaestionis
sunt abstracti, applicentur ad suos terminos concretos, sicut
bonitas ad bonum, magnitudo ad magnum, color ad coloratum; et
sic de aliis.
Et uideatur, per quem modum se habeat terminus abstractus et
terminus concretus, discurrendo per principia et regulas.
3. Tertia pars est de applicatione ad loca. Et diuiditur in
tredecim partes. Quae sunt hae, uidelicet: (1) Prima figura, (2)
secunda, (3) tertia, (4) quarta figura, (5) definitiones, (6) regulae,
(7) tabula, (8) euacuatio tertiae figurae, (9) multiplicatio quartae
figurae, (10) mixtio principiorum et regularum, et (11) nouem
subiecta, (12) centum formae, (13) quaestiones.
1-11. Istis partibus praenominatis applicentur materiae quaestionum,
secundum quod eis competit. Nam si materia quaestionis
competit primae figurae, ipsa applicetur ad primam figuram, et
solutio quaestionis hauriatur a textu ipsius figurae, tali modo
affirmando aut negando, quod textus remaneat illaesus. Et sicut
diximus de prima figura, ita potest dici de aliis partibus suo modo.
Et haec de applicatione sufficiant suo modo causa breuitatis. Et si
intellectus artistae deficit in applicando terminos, recurrat ad
Artem magnam. Nam in ea de his largius pertractatur.

Torna all'inizio