Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 229


autem tempore Corradus rex Teutonicorum cum magna multitudine militum et peditum
Ierosolimam proficiscens Constantinopolim uenit, et ab Emanuele imperatore tum timore,
tum quia cognatam eius in uxorem duxerat, honorifice est receptus. Imperator autem predicto
regi Corrado more Greco se satis humanum et benignum exhibuit, munera multa contulit
promittens se illi ducatum itineris et uictui necessaria prebiturum. Postquam uero rex
Corradus Brachium sancti Georgii cum suo exercitu transfretauit, ut dicitur suggestione et
mandato imperatoris, illi et exercitui eius uictualia sunt subtracta. Quare deficiente alimonia
exercitus cepit deficere et lassescere. Turchi autem hoc comperto super eos uiriliter irruerunt,
et debilitatos fame et labore itineris Teotonicos expugnauerunt, multos eorum in ore
gladii trucidantes, multos in servitutem miseram redigentes. Imperator autem ammissa maiori
parte exercitus, uix cum paucis Ierosolimam uenit. Lodouicus autem rex Francorum cum
magno excercitu militum et peditum predictum regem Corradum eodem anno et eodem itinere
prosecutus, ab Emanuele imperatore simili modo receptus est et deceptus. Nam postquam
Brachium sancti Georgii pertransiit, cum ex larga promissione imperatoris crederet
sibi et exercitui suo uictui necessaria reperturum, deficiente alimonia, magnam partem sui
exercitus partim fame partim bello amisit, et Ierosolimam cum pauco exercitu uix peruenit.
Sicque factum est, quod peccatis exigentibus suggestione Grecorum et malitia, duo adeo
potentes et nobiles principes, amisso exercitu parum boni ad honorem nominis christiani
perficere potuerunt. Qui Ierosolimam causa orationis aliquantulum sunt demorati; dehinc
Corradus per Constantinopolim in Alamanniam rediit, rex autem Francie per Apuliam ad

Torna all'inizio