VI 27
Quotiens de salubri statu et prospera continentia vestra nostris desideriis innotescit, totiens cor nostrum
iocunditatis suscipit incrementum. Rogamus ergo, ut, quotiens esse potest, debeatis nos certos
exinde reddere pariter et iocundos; de nobis scientes, quod Dei vestrique gratia plena corporis
sospitate vigemus. Ad hec pro dilecto P., latore presentium, preces nostras vobis duximus porrigendas,
rogantes omni prece, qua possumus, et pro munere deposcentes, quatenus nostri amoris intuitu
ipsum benigne recipere et in suis habere velitis petitionibus commendatum, ut ipse preces nostras
sibi sentiat fructuosas et nos vobis teneamur proinde ad gratiarum multiplices actiones.
VI 28
Grato et gratioso dilectus gratiam et salutem.
Ut mihi scribendi materia non deesset, amicum subito reliquistis. Sed quomodo relinquitur, cordetenus
et signaculis memorie collocatus, libris inscriptus et lingue cuspidi sic impressus, ut vix dies
sine sui memoria transeat. Sane non relinquitur, sed ubicumque dicitur, ubicumque colitur et habetur,
cum felicitati vestre a rege gratie quasi precipue sit indultum sic omni termino diligere, ut diligatis
quemlibet sine fine. Ecce, qui accusor, in accusantem me transfero, et solvo libenter, quod
oppono, vobis de meo tribuens, per quod ius querele decidat et fraudate amicitie satisfiat. Verum
quia hoc genus beneficii legi nature contrarium ab intentione dissidet, de Perusio recedens opinari
compellor, quod inter ea, que discessus materiam induxerunt, fuit potissimum desiderata visio archiepiscopi
Brundusini, cui, si ita est, datum sit Perusium properare, ibi tantum tedium habiturus,
quantum mihi gaudii vestra presentia presentasset. Sed quia illuc redire et alibi adire vestre potentie
reservatur, si placet, illius loco mihi aliud obtinete, videlicet, quod suasus vestri iuvamine preceptor
Apulie compleat, que missa per vos littera manifestat, et etiam de patrociniis hiis efficacia, que cedula
continet interclusa.
VI 29
Non secum trahit petitio consulta favorem, quem sic culpa petentis excludit, ut, nisi concurrat
satisfactionis emenda, frustra levioribus intercedat.
|
|