Ioppe suscitavit puellam nomine Tabitam, quod interpretatur Dorcas. Et habitans
in Ioppe aput quendam Symonem coriarium vidit lintheum de celo submitti et animalia in eo,
dictumque est ei: “Macta et manduca”. Qui respondit: “Numquam manducavi commune”.
Et ecce viri querentes eum, qui duxerunt eum Cesaream ad Cornelium, et baptizavit eum.
Cum redisset Iherusalem et argueretur ab eis qui fuerant ex circumcisione, quod ad
hominem preputium habentem ivisset, respondit eis visionem. Barnabas autem venit
Anthiochiam, et profectus Tarsum assumpsit Saulum, ducens eum Anthiochiam, ubi discipuli
primum vocati sunt Christiani; fueruntque ibi per annum. Supervenerunt prophetae a Iherusalem,
quorum unus fuit Agabus, qui predixit famem futuram. Ideoque fratres Anthioceni
miserunt collectam fratribus Iudeae per manus Barnabae et Sauli. His temporibus
Pilatus thesaurum in aqueductus civitatis expendit, unde seditionis semina prebuit.
Anno XXII Barnabas Saulum duxit Iherusalem ad Petrum et Iacobum, fuitque cum
illis XV diebus et narravit eis que sibi contigerant. His temporibus Agrippa
filius Aristoboli - alibi dicitur filius Herodis regis, alibi Herodis tetrarche – accusator
Herodis tetrarche, profectus Romam vinculatur. Et anno XXIII. Pilato de dogmate Christianorum
Tyberio referente iussit Tyberius, ut inter cetera sacra a senatu reciperetur; sed
rennuit senatus, quia indicium ad ipsum non fuerat prius delatum; lex enim erat, ne quis deus
haberetur, nisi decreto senatus et sententia confirmatus; sed obtinuit sententia regis, et conminatus
est mortem accusatoribus Christianorum; unde etiam Christiani usque adeo multiplicati
sunt, quod in omnem terram exivit sonus eorum. Et cum regnasset Tyberius V an[nis] post
passionem Domini, mortuus est. Temporibus Tyberii exierunt Scathoarii de Scanadabia
insula in mari occeano posita, qui venientes iuxta Renum fecerunt burgos, ideoque
dicti sunt Burgundiones. Cuius terre primi habitatores dicebantur Allobroges.
Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi XXXVIII. Gaius Cesar cognomento Gallicula
regnavit aput Romanos annis III et men[sibus] X ; hic fuit sceleratissimus. Nam cum
sororibus suis stupra conmisit, post eas exilio condempnavit. Hic anno I° imperii sui Agrippam
de vinculis liberavit et Iudee regem instituit; qui aput Iudeos regnavit an[nis] VII. Herodem
vero tetrarcham aput Lugdunum exilio condempnavit, ubi cum Herodiade adultera extrema
|
1
5
10
15
20
25
|