est de aliis passionibus: singulae enim affectiones
et passiones aliquam inclinationem in nobis efficiunt, ut
alia, et alia opera faciamus. Quarto etiam ipsi mores opera
diversificare videntur. Nam habentes mores senum,
aliter operantur, quam habentes mores iuvenum. Senes
enim (ut suo loco ostendetur) sunt naturaliter increduli,
et avari: iuvenes vero sunt naturaliter liberales, et creditivi.
Videntur autem haec quatuor habere aliquam analogiam
adinvecem. Nam ex aliis, et aliis motibus, habent
esse aliae, et aliae passiones: ex aliis, et aliis passionibus,
consurgunt alii, et alii habitus: ex aliis, et aliis habitibus,
praestituuntur alii, et alii fines. Sicut enim diversi sunt mores
iuvenum et senum, sic aliae affectiones, et passiones
sunt in utrisque. Et sicut bonorum, et malorum sunt diversae
affectiones, sic diversi sunt habitus utrorumque. Rursus
ex aliis, et aliis habitibus, praestituimus nobis alios et alios
fines. Nam (ut dicitur 3. Ethic.) qualis unusquisque
est, talis finis sibi videtur: ut in intemperato videtur quod
totus finis, et magna felicitas, sit uti venereis voluptatibus:
sicit etiam habentes alios habitus inclinantur, ut finem
sibi praestituant conformem suo habitui. In primo
ergo libro de omnibus his quatuor tractabimus, videlicet,
de fine, sive de felicitate principum, de eorum virtutibus,
et de ipsorum passionibus, et moribus. Primo tamen
dicemus de ipso fine sive de ipsa felicitate: quia finis
respectu agendorum, est principalius principium, quam
aliquod aliorum.
Quanta sit utilitas in dicendis. Cap. III.
Quoniam (ut dictum est) opus istud suscepimus gratia
eruditionis principum: cum nunquam quis plene
erudiatur, nisi sit benivolus, docilis, et attentus: postquam
in primo capitulo reddidimus regiam maiestatem benivolam,
ostendendo, quae dicenda sunt, nos esse faciliter
|
|