: Vita sancti Symeonis monachi

Pag 758


eum populum concitaverat, talia adversus virum Dei verba polluto ore
delatrabat, dicens: « Nonne, inquit, omnes videtis, in visu, in incessu et
totius corporis gestu hominum hunc pravum et impostorem haeretice agere?
Insurgamus ergo in eum et, ut ceteri contremiscant, aut lapidibus
obruamus aut vivum igne comburamus ». Haec flagitiosus aiebat, et
eius flagitio plures adiuncti sunt unanimiter conspirantes, qui instigante
diabolo virum sanctum iustum et pium toto conamine occidere
moliebantur.
Qua de re Romanus pontifex cum universo episcoporum collegio turbabatur,
et quibus inditiis hoc vere cognosci potuisset, diligenter sciscitabatur.
Aderat tunc ibi quidam religiosus et reverendus episcopus, qui
ab Armeniae finibus peregre Romam petens, consilio et sapientia praeditus,
reverentia sanctitatis habebatur egregius. Qui dominum Papam humiliter
adiens, his dulcedinis verbis illum exhortabatur dicens: « Tua, beate
pater, iubente auctoritate, furor populi conquiescat, et quis vir ille sit vel
cuius professionis seu qualiter catholicam fidem excolit, me percontante tua
paternitas recognoscat ». Cuius sapienti consilio reverendus Papa credidit,
eoque iubente populi seditio conquievit. Tum vero supra memoratus

Torna all'inizio