Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

18


quando adhuc erat parva, vocabatur Romula; postquam autem
crevit, dicta est Roma. sic civitas nostra a principio sue edificationis
fuit multum parva et vocabatur Ianicula; postquam autem
crevit, dicta est Ianua. et [si] forte aliqui vellent dicere
quod Solinus loquitur de quadam alia Ianicula, quam edificavit
Ianus rex Ytalie, et non de nostra, istud stare non potest, quia in
tota Ytalia nulla alia civitas sive terra reperitur, que Ianua vel Ianicula
nominetur, et ideo oportet ut de nostra terra intelligatur.
verum est tamen quod Rome fuit quoddam templum, quod
vocabatur Ianiculum, quod Romani in honorem Iani, dei ipsorum,
edificaverunt, sicut dicit sanctus Ysidorus et sicut dicetur
infra. si igitur aliqui vellent dicere quod istud Ianiculum
sit illa Ianicula, de qua dicit Solinus, quam Ianus, rex Ytalie,
edificavit, istud stare non potest. quia Ianus, rex Ytalie, per
annos .DC. et amplius fuit antequam Roma edificaretur, sicut
ex cronicis manifeste habetur, et ideo impossibile est quod
ipsum templum edificare potuerit. preterea non dicit Solinus
quod Ianus Ianiculum edificaverit, sed Ianiculam.
Ianiculum supponit pro templo, Ianicula vero supponit pro
civitate. tertius princeps, qui venit de partibus Orientis fuit
Saturnus. iste Saturnus primus regnavit in Creta ed in alijs

Torna all'inizio