omnibus excessibus limitatis. Sed sedens,
in cathedra perversi dogmatis, Pharisaeus unctus
oleo nequitiae prae participibus suis, nostri
temporis, Romanus Pontifex, quod de
coelestis ordinis aemulatione descendit, evacuare
nititur. Et credit forte cum superioribus
convenire, quae natura, non voluntate ducuntur:
nostrae maiestatis iubar, intendit ducere
in eclipsim, dum veritate in fabulam commutata,
plenae mendaciis ad diversas mundi
partes, papales mittuntur epistolae, de complexione,
non de ratione, accusantes nostrae fidei
puritatem. Scripsit enim solo nomine Papa,
nos bestiam ascendentem de mari, plenam
nominibus blasphemiae, pardique varietatibus
circumscriptam. Et nos ipsum beluam illam
asserimus, de qua legitur: Exibat alius equus
rufus de mari, et qui sedebat super eum, sumebat
pacem de terra, ut viventes invicem se interficiant.
Nam a suae motionis tempore,
iste pater non misericordiarum, sed discordiarum,
desolationis, [et non consolationis],
solicitus procurator, totum mundum ad scandala
excitavit. Et, ut verba sua recto sensu interpretemur,
ipse draco magnus, qui seduxit
universum orbem, Antichristus est, cujus nos
dixit esse praeambulum: et alter Balaam conductus
pretio ut malediceret nobis, princeps
per principes tenebrarum, qui abusi sunt
Prophetiis. Hic est angelus prosiliens de abysso,
habens phyolas plenas amaritudine, ut mari

|
|