Utrum in Inferno sit corporalis fletus 					  c.77v.a  
et profluvia lacrimarum. 
Rubrica VIII 
Queritur consequenter an sit in Inferno corporalis fletus 
quantum ad resolucionem et profluvia lacrimarum, cum 
in sacra Scriptura legatur quod ibi sit fletus et stridor 
dencium1. De quo dixit beatus Thomas in li. de Articulis: 
"  Puto quod, non quia in illis corporibus nulla potest fieri 
resolucio ad interitum corruptiva, sed per fletum, nisi 
aliquid illis corporibus addiceretur, consumentur corpora. 
Quod est penitus contra fidem. Debet ergo methaphorice 
intelligi Scriptura sacra, quia potest fieri dolor cordis, 
oculorum et capitis conturbacio prout in fletibus esse solet.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
 
  |