sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericor diam
culpam, sed mox ut emerserit, adhibe disciplinam, ut cum Finees te
zelus ad eterni sacerdotii iura promoveat, non cum Heli sub torpore
desidiae ignobiliter oscitantem ultio repentina percellat. Unde per Salomonem
dicitur: Noli subtrahere a puero disciplinam. Si enim percusseris
eum virga, non morietur. Tu virga percutis eum, et animam eius de inferno
liberabis . Verumtamen cave, ne nimius disciplinae rigor duriciam contrahat
et inmoderatus zeli fervor vertatur in iram, ne videlicet, dum culpae
rubigo detergitur, vas tenerum confringatur. Unde et Salomon ait: Noli
esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso, ne forte
discas semitas eius, et sumas scandalum animae tuae . Et iterum: Melius
est habitare in terra deserta, quam cum muliere rixosa et iracunda . Nonnulli
plane, cum per inpatientiae fomitem a fratrum caritate resiliunt, hoc
quod Paulus et Barnabas propter Marcum discipulum ab invicem discesserunt,
in defensionis suae testimonium vertunt. Quod utique constat
non discordiae vitio, sed divinae dispensationis factum esse iuditio, ut
nimirum sancti apostoli tanquam grana tritici eo spargendae fidei uberiorem
messem redderent, quo procul eos ab invicem dissensionis aura
perflaret.
|
|