Solutio
Respondeo dicendum, quod creatio proprie respicit esse rei: unde dicitur in lib.
de Causis, quod esse est per creationem, alia vero per informationem.
Esse autem simpliciter et per se est suppositi subsistentis; alia vero dicuntur
esse, inquantum suppositum in eis subsistit, vel essentialiter, sicut materia et
forma, et sic natura ipsa dicitur esse; vel accidentaliter, sicut accidentia dicuntur
esse. Esse ergo dictum simpliciter de supposito significat esse personale
ipsius; esse vero, secundum quod convenit parti vel accidenti, non dicitur simpliciter
de supposito, sed suppositum dicitur esse in eo; unde cum dico:
«Christus est», significatur esse ipsius, non autem esse ipsius naturae, vel accidentis,
vel partis. Cum autem fiat unio naturarum in esse suppositi secundum
secundam opinionem, esse, secundum quod Christus simpliciter esse dicitur, est
esse increatum; unde non potest dici creatura, non tantum ad evitandum errorem
Arii, ut quidam dicunt, sed etiam ad vitandum falsitatem.
Potest tamen dici, quod aliquid creatum est in Christo, scilicet humana natura;
quia esse quamvis sit unum, tamen respectum habet ad naturam et ad partes
eius, secundum quas humana natura dicitur esse in Christo, vel partes aut accidentia
eius, ut supra, dist. 6, dictum est. Unde sicut esse aliquo modo ad naturam
pertinet, et ad partes et accidentia eius, ita et creatio.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod verba illa intelligenda sunt cum determinatione,
ut dicit Magister in littera; quamvis illa determinatio causa brevitatis
intermittatur.
Ad secundum dicendum, quod creatura non est superius ad hominem: quia
creatio magis respicit esse quam naturam. Esse autem non est genus, nec inducitur
in significatione alicuius generis, ut dicit Avicenna, cum ea quae sunt in
uno genere, non conveniant in uno esse, sed in natura communi. Vel dicendum,
quod creatura non est superius ad hominem, significans quid est homo: quia
creatio non respicit naturam vel essentiam, nisi mediante actu essendi; qui est
primus terminus creationis. Humana autem natura in Christo non habet aliud
esse perfectum, quod est esse hypostasis, quam esse divinae personae; et ideo,
simpliciter loquendo, creatura dici non potest: quia intelligeretur quod esse
perfectum hypostasis Christi per creationem esset acquisitum.
Ad tertium dicendum, quod cum dicitur, «Christus est homo creatus», locutio
est duplex: ex eo quod hoc participium «creatus» potest determinare praedicatum
in comparatione ad subiectum, et sic potest esse vera, sicut et ista:
«Christus est factus homo». Si autem determinat absolute praedicatum, tunc est
falsa: quia in homine non intelligitur tantum natura, sed suppositum aeternum,
cui non convenit esse creatum: quod enim determinat praedicatum in ordine ad
subiectum, est determinatio ipsius inquantum est praedicatum; unde oportet
|
|