Preses eras olim Tarpeie, Iuppiter, arcis
gaudebantque tue, te preside , Pallas, Athene,
quod licet in nostros transferre deosque deasque.
Preses Otho fuit et Drusus, sed Iulia nulla
nullaque in auguribus posita est matrona Quiritum
sed nec in auspicibus reperitur aruspicibus que.
Cur caupo caupona facit si cerdo vetatur
id facere et lanio ? Cur leno lena que dicis ?
Non manga at mango , species lenonica mango,
preterea straba et strabo , nam non opera hec sunt.
Mimus habet mimam , cui permanet histrio solus;
Celse, magister eras et eras, Galbina, magistra ,
Celse sequester eris, necnon Galbina sequestra ,
presbyter est Agathon, cur non <est> presbytera uxor
ut Greci - nam sunt hec nomina greca - loquuntur ?
iam cur magna latro non predo magna vocetur ?
Quare plus probo qui solos dixere latrones
sicut piratas et qui solosquoque fures .
Nec secus est Chloe fur quam <fit> Cornelia pastor ,
quam Glycera <est> fullo quam ✝ corrida ✝ textilis auceps ,
quam pres Dertrudes quam flava Helianor manceps ;
|
200
205
210
215
|