QUAESTIO 3
Deinde quaeritur de assumpto; et circa hoc quaeruntur tria: 1. Utrum natura
humana sit assumpta; 2. Utrum anima sit persona; 3. Utrum persona hominis
sit assumpta.
ARTICULUS 1
Utrum humana natura sit assumpta
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod humana natura non sit assumpta. Quia, secundum Boetium,
natura, prout hic loquimur de ea, est unumquodque informans specifica
differentia. Sed differentia specifica est naturam nudam significans: non enim
significat eam ut in aliquo. Cum ergo secundum Damascenum,
non assumpserit Deus naturam quae in nuda est contemplatione, videtur quod
non assumpsit naturam.
2. Praeterea, quod assumitur, oportet praeexistere. Sed humana natura non
praeextitit unioni: quia simul fuit caro, et Dei Verbi caro. Ergo natura non
assumitur.
3. Praeterea, natura est idem quod essentia. Sed non potest dici, quod essentiam
assumpserit: quia essentia dicitur ab essendo; esse autem personae est,
quam non assumpsit. Ergo nec naturam assumpsit.
4. Praeterea, natura humana est ipsa humanitas. Sed humanitas non potest esse
sine homine. Cum igitur id quod assumptum est, non fuerit homo, ut dicitur in
littera, videtur quod nec humanitas, et ita nec humana natura.
5. Praeterea, assumptio terminatur ad unionem. Sed humana natura non est
unita: quia uniens est unitum; natura autem humana non est Filius Dei. Ergo
natura humana non est assumpta.
SED CONTRA, Augustinus in lib. de fide ad Petrum: «Deus
humanam naturam in unitatem personae accepit».
Praeterea, Deus per assumptionem fit homo. Sed non est homo in quo non sit
humana natura. Ergo Deus humanam naturam assumpsit.
Praeterea, Philip. 2, 7: «Formam servi accipiens», idest naturam.
|
|