Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 110


quod contra viciniores hostes occupatus existeret, quidam
Brittanorum strenue resistentes hostes abigunt, quidam vero
coacti hostibus subiciuntur.
denique subactam Picti extremam
eiusdem insulae partem eam sibi habitationem fecere
nec ultra
exinde hactenus valuerunt expelli. at vero residui Brittanorum,
dum continue Scottorum impetus formidarent, ultra iam
de Romanorum praesidio diffidentes Anglorum gentem cum suo
rege Vertigerno ad defensionem suae patriae invitavere. quos
amicali societate exceptos
versa in contrarium vice hostes pro
adiutoribus inpugnatoresque sensere. sequenti deinceps tempore
gens Anglorum sive Saxonum Brittaniam tribus longis
navibus advehitur. quorum dum iter prosperatum domi fama
retulisset, mittitur
nihilo minus exercitus multiplex, qui sociatus
prioribus primum hostes, propter quos petebatur, abigit,
deinde in Brittones arma convertens conficta occasione, quasi
pro se eis militantibus minus stipendia praeparassent, totam
prope insulam ab orientali eius plaga usque ad occidentalem
incendio sibi seu gladio subegit.

At vero Theodosius dum absque viginti uno superioribus
annis, quos cum Honorio patruo regnaverat, septem et viginti
annis imperium gessisset, ex quibus cum Valentiniano genero
viginti quinque transegit, apud Constantinopolim morbo consumptus obiit ibique sepultus est.
LIBER DECIMVS QVARTVS
Anno ab urbe condita millesimo ducentesimo quarto defuncto
Theodosio quadragesimus quartus in numero Marcianus
Orientali aulae praeficitur imperator.
Ceterum Valentiniani tempora huius vel superioris imperatoris
curriculis adscribuntur.

Torna all'inizio