Quae videlicet minae cum eas ad mentem revoco, non ut acus pungunt, sed
conti potius more vel spiculi viscera nostra transfodiunt. Geminae siquidem
necessitatis undique coartor obstaculis. Nam et propinqui obitus me
reddit aetas matura suspectum, et tot sanctorum oratione fraudari non leve
periculum. Veniens itaque medullitus pertimesco, ne dum monasterium
quaero, extra monasterium moriar. Mors enim licet aliis sit incerta, proculdubio
tamen senibus est propinqua. Aetas enim, cui non succeditur,
finem vitae proximum comminatur. Non veniens autem nichilominus
paveo, ne si fratribus, quibus intersum, inseparabiliter haeream, uberioris
et incomparabiliter sanctioris auxilium conventus amittam. In utriusque
igitur periculi meditullio constitutus, quid mihi potius sit agendum, ad
liquidum non discerno, dum e duobus quicquid elegero, suspicionis
ambiguae laqueum non evado.
Hic ad memoriam redit, quod sicut Grillius ait, Alexander somniavit,
ne somniis crederet. Ubi quicquid eligat Alexander, hoc disceptatio
fine concluditur, ut illi, quod viderat, somnio non credatur. Nam si somniis
iure creditur, somnium illud, quod asserit non credendum esse, mentitur.
Quod si nequaquam debet somniis credi, consequitur etiam, ut nec illi
fides debeat adhiberi. Cui non dissimile, quid et in sacro reperitur eloquio,
cum dicitur: Ego dixi in excessu mentis meae, omnis homo men dax .
|
|