Petrus Damiani: Vita beati Romualdi

Pag 92


accidisse flagellum. Nam et ipse se asserebat hoc in heremo
unde nuper abscesserat veraciter agnovisse et ad hoc dehonestatis
improperium subeundum alacriter advenisse. Ille autem sarrabaita
reprobus, qui sancto viro crimen intenderat, episcopatum
postmodum Nucerinum per symoniacam heresem acquisivit,
et per biennium illum occupans, in primo anno ędem incensam
cum libris et tintinnabulis et cęteris sacris ornamentis, exigentibus
suis meritis, vidit, in secundo autem dignitatem cum
vita, divina illum feriente sententia, perdidit.
L. Imposuerunt itaque discipuli sancto viro quasi de commisso
crimine pęnitentiam et celebrandi sacra misteria penitus
abstulere licentiam. Quod ille preiudicium libenter amplectens,
et pęnitentiam velut revera obnoxius criminis observavit et
ad sacrosanctum altare per sex fere menses accedere non presumpsit.
Tandem vero, sicut ipse postmodum eisdem suis
discipulis retulit, divinitus sibi iussum est ut si divinam timeret gratiam
perdere, iam indiscretam simplicitatem omnino postponeret
et sacra missarum solemnia fiducialiter celebraret. Postera igitur

1



5




10




15


Torna all'inizio