Paulus Diaconus: Carmina

Pag 54


VERSUS PAULI CONTRA PETRUM.
Iam puto nervosis religata problemmata vinclis
Discussi digiti suspicione mei.
Dentes iam nivei mentis condantur in horto,
Doctrina est simplex, quaestio nulla quidem.
Mordaces mandas tegat ut patientia sensus:
‘Desine’ si dicam, dactilus unus erit.
Tange supercilium monitus non esse superbum,
Pestis in hospitio non manet ista meo.
Visere deiectam non vult elatio mentem:
Inclytus atque potens, quod mones ipse cave.
Ponatur tribrachis, hinc trocheus unus et alter,
Nec fugiat mentem, quae sua tecta vehit.
Tange solum, fumescat, adussit limpha nivalis:
Pandenti abstrusum cymbia munus erit.
--------------------------------------------------------
ITEM VERSUS PAULI MISSI AD REGEM.
Cynthius occiduas rapidis declivus ad oras
Iam volitabat equis, iam nox se cerula pallam,
Rebus et humanis metas positura labori,
Stelligero varii cultus fulgore micantem
Rorantemque simul citius vestire parabat:
Cum subito vestra clarus mihi miles ab aula
Detulit ignitas quasi puri muneris instar,
Antiquo et caro quondam mittente sodale,
Intima iocineris penetrantes usque sagittas.
Mane novo ad vestras quoniam properavimus aedes
Et spatiis pene est iam lux revoluta diurnis,

Torna all'inizio