Inplexum, inplicatum, quod Graeci emplegmenon dicunt.
In mundo dicebant antiqui, cum aliquid in promptu esse
volebant intellegi.
Imbrex nomen cuiusdam comici.
Inpares tibiae numero foraminum discretae.
Imparem numerum antiqui prosperiorem hominibus esse
crediderunt.
Impetix, impetigo.
Impiatus, sceleratus.
Inipite, inpetum facite.
Inhibere iniungere, sed melius cohibere.
Inebrae aves, quae in auguriis aliquid fieri prohibent; et
prorsus omnia inebra appellantur, quae tardant vel morantur
agentem.
In praepositio modo significat, quod non, unimicus; modo
auctionem, ut inclamavit; modo [ubi] quo tendatur, ut incurrit;
modo ubi qui sit, ut inambulat.
Inmunis vacans munere, aliquotiens pro improbo ponitur,
ut apud Plautum (Trin. 2): “Inmune est facinus.”
Ininrum periurum.
In eopte eo ipso.
Immolare est mola, id est farre molito et sale, hostiam
perspersam sacrare.
Initium est principium, sed alias, quo quid incipiat, ut viae
Appiae porta Capena: alias, ex quo quid constet, ut aqua,
terra, aer.
Inercta indivisa.
Iners ignavus, vel sine arte.
|
|